Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat |
| 2 |
| si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire |
| 3 |
| si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo |
| 4 |
| de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus |
| 5 |
| nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi |
| 6 |
| nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum |
| 7 |
| sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur |
| 8 |
| esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus |
| 9 |
| videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus |
| 10 |
| si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta |
| 11 |
| et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est |
| 12 |
| sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis |
| 13 |
| quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/1corinthians/008.mp3
16
8