Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.
et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum.
Factus sum insipiens, vos me cogistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum:
Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quro qu vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, mulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:
ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.