Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum |
| 2 |
| praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam |
| 3 |
| an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis |
| 4 |
| nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis |
| 5 |
| vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis |
| 6 |
| spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi |
| 7 |
| oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus |
| 8 |
| non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate |
| 9 |
| gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem |
| 10 |
| ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem |
| 11 |
| de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum |
| 12 |
| salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes |
| 13 |
| gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/2corinthians/013.mp3
13
13