Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. |
| 2 |
| Prdixi, et prdico, ut prsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam. |
| 3 |
| An experimentum quritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis? |
| 4 |
| Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. |
| 5 |
| Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis. |
| 6 |
| Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi. |
| 7 |
| Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus. |
| 8 |
| Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. |
| 9 |
| Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem. |
| 10 |
| Ideo hc absens scribo, ut non prsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in dificationem, et non in destructionem. |
| 11 |
| De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. |
| 12 |
| Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti. |
| 13 |
| Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen. |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/2corinthians/013.mp3
13
13