|
| 1 |
|
| Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis: |
|
| 2 |
|
| et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galati. |
|
| 3 |
|
| Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, |
|
| 4 |
|
| qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de prsenti sculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, |
|
| 5 |
|
| cui est gloria in scula sculorum. Amen. |
|
| 6 |
|
| Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: |
|
| 7 |
|
| quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. |
|
| 8 |
|
| Sed licet nos aut angelus de clo evangelizet vobis prterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. |
|
| 9 |
|
| Sicut prdiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit prter id quod accepistis, anathema sit. |
|
| 10 |
|
| Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. |
|
| 11 |
|
| Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: |
|
| 12 |
|
| neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. |
|
| 13 |
|
| Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, |
|
| 14 |
|
| et proficiebam in Judaismo supra multos cotaneos meos in genere meo, abundantius mulator existens paternarum mearum traditionum. |
|
| 15 |
|
| Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris me, et vocavit per gratiam suam, |
|
| 16 |
|
| ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini, |
|
| 17 |
|
| neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: |
|
| 18 |
|
| deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: |
|
| 19 |
|
| alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. |
|
| 20 |
|
| Qu autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. |
|
| 21 |
|
| Deinde veni in partes Syri, et Cilici. |
|
| 22 |
|
| Eram autem ignotus facie ecclesiis Jud, qu erant in Christo: |
|
| 23 |
|
| tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat: |
|
| 24 |
|
| et in me clarificabant Deum. |
|
|
|
|