|
| 1 |
|
| dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium |
|
| 2 |
|
| sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre |
|
| 3 |
|
| ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes |
|
| 4 |
|
| at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege |
|
| 5 |
|
| ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus |
|
| 6 |
|
| quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater |
|
| 7 |
|
| itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum |
|
| 8 |
|
| sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis |
|
| 9 |
|
| nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis |
|
| 10 |
|
| dies observatis et menses et tempora et annos |
|
| 11 |
|
| timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis |
|
| 12 |
|
| estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis |
|
| 13 |
|
| scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem |
|
| 14 |
|
| et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum |
|
| 15 |
|
| ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi |
|
| 16 |
|
| ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis |
|
| 17 |
|
| aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini |
|
| 18 |
|
| bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos |
|
| 19 |
|
| filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis |
|
| 20 |
|
| vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis |
|
| 21 |
|
| dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis |
|
| 22 |
|
| scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera |
|
| 23 |
|
| sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem |
|
| 24 |
|
| quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar |
|
| 25 |
|
| Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius |
|
| 26 |
|
| illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra |
|
| 27 |
|
| scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum |
|
| 28 |
|
| nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus |
|
| 29 |
|
| sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc |
|
| 30 |
|
| sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae |
|
| 31 |
|
| itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit |
|
|
|
|