|
| 1 |
|
| state et nolite iterum iugo servitutis contineri |
|
| 2 |
|
| ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit |
|
| 3 |
|
| testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae |
|
| 4 |
|
| evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis |
|
| 5 |
|
| nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus |
|
| 6 |
|
| nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur |
|
| 7 |
|
| currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire |
|
| 8 |
|
| persuasio non est ex eo qui vocat vos |
|
| 9 |
|
| modicum fermentum totam massam corrumpit |
|
| 10 |
|
| ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille |
|
| 11 |
|
| ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis |
|
| 12 |
|
| utinam et abscidantur qui vos conturbant |
|
| 13 |
|
| vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem |
|
| 14 |
|
| omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum |
|
| 15 |
|
| quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini |
|
| 16 |
|
| dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis |
|
| 17 |
|
| caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis |
|
| 18 |
|
| quod si spiritu ducimini non estis sub lege |
|
| 19 |
|
| manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria |
|
| 20 |
|
| idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae |
|
| 21 |
|
| invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur |
|
| 22 |
|
| fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas |
|
| 23 |
|
| fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex |
|
| 24 |
|
| qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis |
|
| 25 |
|
| si vivimus spiritu spiritu et ambulemus |
|
| 26 |
|
| non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes |
|
|
|
|