|
| 1 |
|
| huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus |
|
| 2 |
|
| si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis |
|
| 3 |
|
| quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi |
|
| 4 |
|
| prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi |
|
| 5 |
|
| quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu |
|
| 6 |
|
| esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium |
|
| 7 |
|
| cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius |
|
| 8 |
|
| mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi |
|
| 9 |
|
| et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit |
|
| 10 |
|
| ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei |
|
| 11 |
|
| secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro |
|
| 12 |
|
| in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius |
|
| 13 |
|
| propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra |
|
| 14 |
|
| huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi |
|
| 15 |
|
| ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur |
|
| 16 |
|
| ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine |
|
| 17 |
|
| habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati |
|
| 18 |
|
| ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum |
|
| 19 |
|
| scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei |
|
| 20 |
|
| ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis |
|
| 21 |
|
| ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen |
|
|
|
|