Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, qu locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: et dedit eas mihi.
Filii autem Isral moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus.
Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in prsentem diem.
Et nunc Isral, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:
et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.