omnique exercitui gyptiorum, et equis ac curribus: quomodo operuerint eos aqu maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in prsentem diem:
et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Isral.
Si ergo obedieritis mandatis meis, qu ego hodie prcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra:
iratusque Dominus claudat clum, et pluvi non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis.
Si enim custodieritis mandata qu ego prcipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhrentes ei,
maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.
Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal:
qui sunt trans Jordanem, post viam qu vergit ad solis occubitum in terra Chanani, qui habitat in campestribus contra Galgalam, qu est juxta vallem tendentem et intrantem procul.