non audies verba prophet illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.
Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra gypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi prcepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui.
Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tu, aut filius tuus vel filia, sive uxor qu est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,
Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non dificabitur amplius,
et non adhrebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis,
quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia prcepta ejus, qu ego prcipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.