Non habebunt sacerdotes et Levit, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hreditatem cum reliquo Isral, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent,
Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,
ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.
Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, qu ego non prcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.
hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prdixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum.