Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices: quem justum esse perspexerint, illi justiti palmam dabunt: quem impium, condemnabunt impietatis.
Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui:
Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, qu ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Isral, nec me in conjugem sumere.
accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non dificat domum fratris sui.
Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari cperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus:
Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est: delebis nomen ejus sub clo. Cave ne obliviscaris.