accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis.
et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in gyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinit multitudinis.
Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levit, et adven, et pupillo et vidu, ut comedant intra portas tuas, et saturentur:
loquerisque in conspectu Domini Deo tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levit et adven, et pupillo ac vidu, sicut jussisti mihi: non prterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui.
Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut prcepisti mihi.
Respice de sanctuario tuo, et de excelso clorum habitaculo, et benedic populo tuo Isral, et terr, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terr lacte et melle mananti.
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam: ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est.