Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan |
| 2 |
| et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum |
| 3 |
| et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor |
| 4 |
| dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam |
| 5 |
| mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino |
| 6 |
| et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem |
| 7 |
| Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt |
| 8 |
| fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen |
| 9 |
| Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi |
| 10 |
| et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem |
| 11 |
| in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius |
| 12 |
| et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit Moses coram universo Israhel |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/deuteronomy/034.mp3
34
34