|
| 1 |
|
| volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne |
|
| 2 |
|
| ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu |
|
| 3 |
|
| in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi |
|
| 4 |
|
| hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum |
|
| 5 |
|
| nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae |
|
| 6 |
|
| sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate |
|
| 7 |
|
| radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione |
|
| 8 |
|
| videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum |
|
| 9 |
|
| quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter |
|
| 10 |
|
| et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis |
|
| 11 |
|
| in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi |
|
| 12 |
|
| consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis |
|
| 13 |
|
| et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta |
|
| 14 |
|
| delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci |
|
| 15 |
|
| expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso |
|
| 16 |
|
| nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum |
|
| 17 |
|
| quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi |
|
| 18 |
|
| nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae |
|
| 19 |
|
| et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei |
|
| 20 |
|
| si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis |
|
| 21 |
|
| ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris |
|
| 22 |
|
| quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum |
|
| 23 |
|
| quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis |
|
|
|
|