|
| 1 |
|
| domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo |
|
| 2 |
|
| orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione |
|
| 3 |
|
| orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum |
|
| 4 |
|
| ut manifestem illud ita ut oportet me loqui |
|
| 5 |
|
| in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes |
|
| 6 |
|
| sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere |
|
| 7 |
|
| quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino |
|
| 8 |
|
| quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra |
|
| 9 |
|
| cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis |
|
| 10 |
|
| salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum |
|
| 11 |
|
| et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio |
|
| 12 |
|
| salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei |
|
| 13 |
|
| testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli |
|
| 14 |
|
| salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas |
|
| 15 |
|
| salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam |
|
| 16 |
|
| et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis |
|
| 17 |
|
| et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas |
|
| 18 |
|
| salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen |
|
|
|
|