Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis |
| 2 |
| et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra |
| 3 |
| ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus |
| 4 |
| nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis |
| 5 |
| propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster |
| 6 |
| nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos |
| 7 |
| ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem |
| 8 |
| quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino |
| 9 |
| quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum |
| 10 |
| nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae |
| 11 |
| ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos |
| 12 |
| vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis |
| 13 |
| ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/1thessalonians/003.mp3
5
3