Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus |
| 2 |
| pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate |
| 3 |
| hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo |
| 4 |
| qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire |
| 5 |
| unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus |
| 6 |
| qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis |
| 7 |
| in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate |
| 8 |
| volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione |
| 9 |
| similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa |
| 10 |
| sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona |
| 11 |
| mulier in silentio discat cum omni subiectione |
| 12 |
| docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio |
| 13 |
| Adam enim primus formatus est deinde Eva |
| 14 |
| et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit |
| 15 |
| salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/1timothy/002.mp3
6
2