Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat |
| 2 |
| oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem |
| 3 |
| non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum |
| 4 |
| suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate |
| 5 |
| si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit |
| 6 |
| non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli |
| 7 |
| oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli |
| 8 |
| diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes |
| 9 |
| habentes mysterium fidei in conscientia pura |
| 10 |
| et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes |
| 11 |
| mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus |
| 12 |
| diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus |
| 13 |
| qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu |
| 14 |
| haec tibi scribo sperans venire ad te cito |
| 15 |
| si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis |
| 16 |
| et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/1timothy/003.mp3
6
3