Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. |
| 2 |
| Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, |
| 3 |
| non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed |
| 4 |
| su domui bene prpositum: filios habentem subditos cum omni castitate. |
| 5 |
| Si quis autem domui su presse nescit, quomodo ecclesi Dei diligentiam habebit? |
| 6 |
| Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. |
| 7 |
| Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. |
| 8 |
| Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes: |
| 9 |
| habentes mysterium fidei in conscientia pura. |
| 10 |
| Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes. |
| 11 |
| Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. |
| 12 |
| Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene prsint, et suis domibus. |
| 13 |
| Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, qu est in Christo Jesu. |
| 14 |
| Hc tibi scribo, sperans me ad te venire cito: |
| 15 |
| si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, qu est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. |
| 16 |
| Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prdicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/1timothy/003.mp3
6
3