Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dmoniorum, |
| 2 |
| in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, |
| 3 |
| prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. |
| 4 |
| Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: |
| 5 |
| sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. |
| 6 |
| Hc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bon doctrin, quam assecutus es. |
| 7 |
| Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem. |
| 8 |
| Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vit, qu nunc est, et futur. |
| 9 |
| Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. |
| 10 |
| In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. |
| 11 |
| Prcipe hc, et doce. |
| 12 |
| Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. |
| 13 |
| Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrin. |
| 14 |
| Noli negligere gratiam, qu in te est, qu data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. |
| 15 |
| Hc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. |
| 16 |
| Attende tibi, et doctrin: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/1timothy/004.mp3
6
4