|
| 1 |
|
| tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu |
|
| 2 |
|
| et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere |
|
| 3 |
|
| labora sicut bonus miles Christi Iesu |
|
| 4 |
|
| nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit |
|
| 5 |
|
| nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit |
|
| 6 |
|
| laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere |
|
| 7 |
|
| intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum |
|
| 8 |
|
| memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum |
|
| 9 |
|
| in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum |
|
| 10 |
|
| ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti |
|
| 11 |
|
| fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus |
|
| 12 |
|
| si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos |
|
| 13 |
|
| si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest |
|
| 14 |
|
| haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium |
|
| 15 |
|
| sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis |
|
| 16 |
|
| profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem |
|
| 17 |
|
| et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus |
|
| 18 |
|
| qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem |
|
| 19 |
|
| sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini |
|
| 20 |
|
| in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam |
|
| 21 |
|
| si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum |
|
| 22 |
|
| iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro |
|
| 23 |
|
| stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites |
|
| 24 |
|
| servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem |
|
| 25 |
|
| cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem |
|
| 26 |
|
| et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem |
|
|
|
|