|
| 1 |
|
| hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa |
|
| 2 |
|
| et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti |
|
| 3 |
|
| sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate |
|
| 4 |
|
| proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei |
|
| 5 |
|
| habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita |
|
| 6 |
|
| ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis |
|
| 7 |
|
| semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes |
|
| 8 |
|
| quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem |
|
| 9 |
|
| sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit |
|
| 10 |
|
| tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam |
|
| 11 |
|
| persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus |
|
| 12 |
|
| et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur |
|
| 13 |
|
| mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes |
|
| 14 |
|
| tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris |
|
| 15 |
|
| et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu |
|
| 16 |
|
| omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia |
|
| 17 |
|
| ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus |
|
|
|
|