Bibliae Latinae Vulgate 405
|
| 1 |
| multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis |
| 2 |
| novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula |
| 3 |
| qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis |
| 4 |
| tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit |
| 5 |
| cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium |
| 6 |
| et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei |
| 7 |
| et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis |
| 8 |
| ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui |
| 9 |
| dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis |
| 10 |
| et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli |
| 11 |
| ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent |
| 12 |
| et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient |
| 13 |
| ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum |
| 14 |
| nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latin/hebrews/001.mp3
13
1