Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: |
| 2 |
| novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hredem universorum, per quem fecit et scula: |
| 3 |
| qui cum sit splendor glori, et figura substanti ejus, portansque omnia verbo virtutis su, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: |
| 4 |
| tanto melior angelis effectus, quanto differentius pr illis nomen hreditavit. |
| 5 |
| Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? |
| 6 |
| Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terr, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. |
| 7 |
| Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. |
| 8 |
| Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sculum sculi: virga quitatis, virga regni tui. |
| 9 |
| Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis pr participibus tuis. |
| 10 |
| Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cli. |
| 11 |
| Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: |
| 12 |
| et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. |
| 13 |
| Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? |
| 14 |
| Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hreditatem capient salutis? |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/hebrews/001.mp3
13
1