|
| 1 |
|
| Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem |
|
| 2 |
|
| omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis |
|
| 3 |
|
| scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur |
|
| 4 |
|
| patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes |
|
| 5 |
|
| si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei |
|
| 6 |
|
| postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur |
|
| 7 |
|
| non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino |
|
| 8 |
|
| vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis |
|
| 9 |
|
| glorietur autem frater humilis in exaltatione sua |
|
| 10 |
|
| dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit |
|
| 11 |
|
| exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet |
|
| 12 |
|
| beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se |
|
| 13 |
|
| nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat |
|
| 14 |
|
| unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus |
|
| 15 |
|
| dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem |
|
| 16 |
|
| nolite itaque errare fratres mei dilectissimi |
|
| 17 |
|
| omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio |
|
| 18 |
|
| voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius |
|
| 19 |
|
| scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram |
|
| 20 |
|
| ira enim viri iustitiam Dei non operatur |
|
| 21 |
|
| propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras |
|
| 22 |
|
| estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos |
|
| 23 |
|
| quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo |
|
| 24 |
|
| consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit |
|
| 25 |
|
| qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit |
|
| 26 |
|
| si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio |
|
| 27 |
|
| religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo |
|
|
|
|