Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, qu sunt in dispersione, salutem. |
| 2 |
| Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: |
| 3 |
| scientes quod probatio fidei vestr patientiam operatur. |
| 4 |
| Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. |
| 5 |
| Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. |
| 6 |
| Postulet autem in fide nihil hsitans: qui enim hsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur: |
| 7 |
| non ergo stimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. |
| 8 |
| Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. |
| 9 |
| Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua: |
| 10 |
| dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fni transibit; |
| 11 |
| exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. |
| 12 |
| Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vit, quam repromisit Deus diligentibus se. |
| 13 |
| Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. |
| 14 |
| Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus. |
| 15 |
| Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. |
| 16 |
| Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. |
| 17 |
| Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. |
| 18 |
| Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creatur ejus. |
| 19 |
| Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. |
| 20 |
| Ira enim viri justitiam Dei non operatur. |
| 21 |
| Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam maliti, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. |
| 22 |
| Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos. |
| 23 |
| Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis su in speculo: |
| 24 |
| consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. |
| 25 |
| Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit. |
| 26 |
| Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. |
| 27 |
| Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sculo. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/james/001.mp3
5
1