Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, qu in futuro revelanda est, glori communicator: |
| 2 |
| pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: |
| 3 |
| neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. |
| 4 |
| Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem glori coronam. |
| 5 |
| Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. |
| 6 |
| Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: |
| 7 |
| omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. |
| 8 |
| Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, qurens quem devoret: |
| 9 |
| cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei qu in mundo est vestr fraternitati fieri. |
| 10 |
| Deus autem omnis grati, qui vocavit nos in ternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. |
| 11 |
| Ipsi gloria, et imperium in scula sculorum. Amen. |
| 12 |
| Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. |
| 13 |
| Salutat vos ecclesia qu est in Babylone colecta, et Marcus filius meus. |
| 14 |
| Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen. |
| Save Notes |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/1peter/005.mp3
5
5