|
| 1 |
|
| videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum |
|
| 2 |
|
| carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est |
|
| 3 |
|
| et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est |
|
| 4 |
|
| omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas |
|
| 5 |
|
| et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est |
|
| 6 |
|
| omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum |
|
| 7 |
|
| filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est |
|
| 8 |
|
| qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli |
|
| 9 |
|
| omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est |
|
| 10 |
|
| in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum |
|
| 11 |
|
| quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum |
|
| 12 |
|
| non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta |
|
| 13 |
|
| nolite mirari fratres si odit vos mundus |
|
| 14 |
|
| nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte |
|
| 15 |
|
| omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem |
|
| 16 |
|
| in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere |
|
| 17 |
|
| qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo |
|
| 18 |
|
| filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate |
|
| 19 |
|
| in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra |
|
| 20 |
|
| quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia |
|
| 21 |
|
| carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum |
|
| 22 |
|
| et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus |
|
| 23 |
|
| et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis |
|
| 24 |
|
| et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit |
|
|
|
|