(Nec latuit filios Benjamin quod ascendissent filii Isral in Maspha.) Interrogatusque Levita, maritus mulieris interfect, quomodo tantum scelus perpetratum esset,
et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est.
Quam arreptam, in frustra concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestr: quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum, factum est in Isral.
Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Isral, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Benjamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur.
Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Isral. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Isral audire mandatum:
qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra ut dextra prliantes: et sic fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.
Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consulueruntque Deum, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin? Quibus respondit Dominus: Judas sit dux vester.
ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque eum, et dicerent: Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non? Quibus ille respondit: Ascendite ad eos, et inite certamen.
eruperunt filii Benjamin de portis Gabaa: et occurrentes eis tanta in illos cde bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent.
Quam ob rem omnes filii Isral venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino: jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas,
et Phinees filius Eleazari filii Aaron prpositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite: cras enim tradam eos in manus vestras.
Sed et filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et cderent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros:
putaverunt enim solito eos more cedere. Qui fugam arte simulantes inierunt consilium ut abstraherent eos de civitate, et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.
Omnes itaque filii Isral surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar. Insidi quoque, qu circa urbem erant, paulatim se aperire cperunt,
et ab occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Isral, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin: et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.
Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Isral, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia, et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium.
Filii autem Benjamin cum se inferiores esse vidissent, cperunt fugere. Quod cernentes filii Isral, dederunt eis ad fugiendum locum, ut ad prparatas insidias devenirent, quas juxta urbem posuerant.
Signum autem dederant filii Isral his quos in insidiis collocaverant, ut postquam urbem cepissent, ignem accenderent: ut ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent.
Quod cum cernerent filii Isral in ipso certamine positi (putaverunt enim filii Benjamin eos fugere, et instantius persequebantur, csis de exercitu eorum triginta viris),
Atque ita factum est, ut ex utraque parte ab hostibus cderentur, nec erat ulla requies morientium. Ceciderunt, atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa.
Quod cum vidissent qui remanserant de Benjamin, fugerunt in solitudinem: et pergebant ad petram, cujus vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia.
Remanserunt itaque de omni numero Benjamin, qui evadere et fugere in solitudinem potuerunt, sexcenti viri: sederuntque in petra Remmon mensibus quatuor.
Regressi autem filii Isral, omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Benjamin vorax flamma consumpsit.