Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Isral? grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent.
Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Isral, qui non ascendit ad Dominum in Maspha? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse.
Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et prceperunt eis: Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum.
Ceperuntque consilium, atque dixerunt: Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, qu sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam vi, qu de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona.
Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Benjamin.
Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri cperint atque jurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum: sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est.
Feceruntque filii Benjamin ut sibi fuerat imperatum: et juxta numerum suum, rapuerunt sibi de his qu ducebant choros, uxores singulas: abieruntque in possessionem suam dificantes urbes, et habitantes in eis.
Filii quoque Isral reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Isral: sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.