Bibliae Latinae Clementine 1598
|
| 1 |
| In diebus unius judicis, quando judices prerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis. |
| 2 |
| Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Nomi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathi de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi. |
| 3 |
| Et mortuus est Elimelech maritus Nomi: remansitque ipsa cum filiis. |
| 4 |
| Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis, |
| 5 |
| et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. |
| 6 |
| Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas. |
| 7 |
| Egressa est itaque de loco peregrinationis su, cum utraque nuru: et jam in via revertendi posita in terram Juda, |
| 8 |
| dixit ad eas: Ite in domum matris vestr: faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum. |
| 9 |
| Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortitur estis. Et osculata est eas. Qu elevata voce flere cperunt, |
| 10 |
| et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum. |
| 11 |
| Quibus illa respondit: Revertimini, fili me, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? |
| 12 |
| Revertimini, fili me, et abite: jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali: etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios, |
| 13 |
| si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetul quam nubatis. Nolite, quso, fili me: quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me. |
| 14 |
| Elevata igitur voce, rursum flere cperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est; Ruth adhsit socrui su: |
| 15 |
| cui dixit Nomi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea. |
| 16 |
| Qu respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus. |
| 17 |
| Qu te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepultur. Hc mihi faciat Dominus, et hc addat, si non sola mors me et te separaverit. |
| 18 |
| Videns ergo Nomi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere: |
| 19 |
| profectque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit: dicebantque mulieres: Hc est illa Nomi. |
| 20 |
| Quibus ait: Ne vocetis me Nomi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. |
| 21 |
| Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Nomi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens? |
| 22 |
| Venit ergo Nomi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis su: ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur. |
|
| Notas Serva |
https://beblia.bible:81/BibleAudio/latinclementine/ruth/001.mp3
4
1