Hastile autem hast ejus erat quasi liciatorium texentium: ipsum autem ferrum hast ejus sexcentos siclos habebat ferri: et armiger ejus antecedebat eum.
Stansque clamabat adversum phalangas Isral, et dicebat eis: Quare venistis parati ad prlium? numquid ego non sum Philisthus, et vos servi Saul? eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.
David autem erat filius viri Ephrathi, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandvus inter viros.
Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prlium: et nomina trium filiorum ejus qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma.
Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi: et onustus abiit, sicut prceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.
Derelinquens ergo David vasa qu attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos.
Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthus de Geth, de castris Philisthinorum: et loquente eo hc eadem verba audivit David.
Et dixit unus quispiam de Isral: Num vidistis virum hunc, qui ascendit? ad exprobrandum enim Israli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Isral.
Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro qui percusserit Philisthum hunc, et tulerit opprobrium de Isral? quis enim est hic Philisthus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?
Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres prlium, descendisti.
et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum: et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos.
Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisthus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisthus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?
Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthi hujus. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit.
Accinctus ergo David gladio ejus super vestem suam, cpit tentare si armatus posset incedere: non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: Non possum sic incedere, quia non usum habeo. Et deposuit ea,
et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus: et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum, et fundam manu tulit: et processit adversum Philisthum.
Dixit autem David ad Philisthum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Isral quibus exprobrasti
hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cli, et bestiis terr, ut sciat omnis terra quia est Deus in Isral,
Et misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda jecit, et circumducens percussit Philisthum in fronte: et infixus est lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam super terram.
cucurrit, et stetit super Philisthum, et tulit gladium ejus, et eduxit eum de vagina sua: et interfecit eum, prciditque caput ejus. Videntes autem Philisthiim quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt.
Et consurgentes viri Isral et Juda vociferati sunt, et persecuti sunt Philisthos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron: cecideruntque vulnerati de Philisthiim in via Saraim, et usque ad Geth, et usque ad Accaron.
Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philisthum, ait ad Abner principem militi: De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner? Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi.