Consuluit ergo David Dominum, dicens: Num vadam, et percutiam Philisthos istos? Et ait Dominus ad David: Vade, et percuties Philisthos, et Ceilam salvabis.
Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum: Ecce nos hic in Juda consistentes timemus: quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum?
Abiit ergo David et viri ejus in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthos: et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceil.
Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua port et ser sunt.
si tradent me viri Ceil in manus ejus? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Isral, indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet.
Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti: nuntiatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset: quam ob rem dissimulavit exire.
Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: qurebat eum tamen Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus.
Ascenderunt autem Ziphi ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silv, in colle Hachila, qu est ad dexteram deserti?
Abite ergo, oro, et diligentius prparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi: recogitat enim de me, quod callide insidier ei.
Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur: et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda.
Ivit ergo Saul et socii ejus ad qurendum eum. Et nuntiatum est David: statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon: quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul et viri ejus in modum coron cingebant David et viros ejus, ut caperent eos.