Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Isral, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras, qu solis ibicibus pervi sunt.
Et venit ad caulas ovium, qu se offerebant vianti: eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem: porro David et viri ejus in interiore parte spelunc latebant.
Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et prcidit oram chlamydis Saul silenter.
Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum: quia christus Domini est.
Surrexit autem et David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram adoravit,
Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tu in manu mea: quoniam cum prscinderem summitatem chlamydis tu, nolui extendere manum meam in te: animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris anim me ut auferas eam.
Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox hc tua est, fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit: