Et ait David in corde suo: Aliquando incidam una die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me qurere in cunctis finibus Isral? fugiam ergo manus ejus.
Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus: vir et domus ejus: et David, et du uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum?
Et ascendit David et viri ejus, et agebant prdas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram gypti.
Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem: tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.
Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens: Ne forte loquantur adversum nos: Hc fecit David: et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.