Cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia, Amalecit impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni.
Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo.
Et consuluit David Dominum, dicens: Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non? Dixitque ei Dominus: Persequere: absque dubio enim comprehendes eos, et excuties prdam.
sed et fragmen mass caricarum, et duas ligaturas uv pass. Qu cum comedisset, reversus est spiritus ejus, et refocillatus est: non enim comederat panem, neque biberat aquam, tribus diebus et tribus noctibus.
Dixit itaque ei David: Cujus es tu? vel unde? et quo pergis? Qui ait: Puer gyptius ego sum, servus viri Amalecit: dereliquit autem me dominus meus, quia grotare cpi nudiustertius.
Dixitque ei David: Potes me ducere ad cuneum istum? Qui ait: Jura mihi per Deum quod non occidas me, et non tradas me in manus domini mei, et ego ducam te ad cuneum istum. Et juravit ei David.
Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem univers terr comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem, pro cuncta prda et spoliis qu ceperant de terra Philisthiim et de terra Juda.
Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos et fugerant.
Venit autem David ad ducentos viros qui lassi subsisterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat in torrente Besor: qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice.
Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David, dixit: Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de prda quam eruimus: sed sufficiat unicuique uxor sua et filii: quos cum acceperint, recedant.
Dixit autem David: Non sic facietis, fratres mei, de his qu tradidit nobis Dominus, et custodivit nos, et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos, in manus nostras: