Latin Vulgate unius anni Februarius 9Exodus 29:1-461. sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos2. panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies3. et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes4. et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua5. indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo6. et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram7. et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur8. filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo9. Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum10. adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius11. et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii12. sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius13. sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare14. carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit15. unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus16. quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare17. ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius18. et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae Dei19. tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus20. quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum21. cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus22. tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum23. tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini24. ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino25. suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est26. sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam27. sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti28. quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino29. vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum30. septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario31. arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sancto32. quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent33. ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt34. quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt35. omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum36. et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem37. septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur38. hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter39. unum agnum mane et alterum vespere40. decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno41. alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis42. sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te43. ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea44. sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi45. et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus46. et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorumExodus 30:1-381. facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim2. habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent3. vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum4. et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur5. ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis6. ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi7. et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud8. et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras9. non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis10. et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino11. locutusque est Dominus ad Mosen dicens12. quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti13. hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino14. qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium15. dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet16. susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum17. locutusque est Dominus ad Mosen dicens18. facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua19. lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes20. quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino21. ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones22. locutusque est Dominus ad Mosen23. dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta24. cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin25. faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii26. et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti27. mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis28. et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent29. sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur30. Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi31. filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras32. caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis33. homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo34. dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia35. faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum36. cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama37. talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino38. homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suisEsther 20:6-96. magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum7. quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo8. quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur9. inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat %omnes; qui te oderuntLob 6:6-236. vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam7. quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem8. parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat9. usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo10. paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias11. et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus12. homo apostata vir inutilis graditur ore perverso13. annuit oculis terit pede digito loquitur14. pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat15. huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam16. sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius17. oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem18. cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum19. proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias20. conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae21. liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo22. cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis23. quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinaeMatthaeum 25:1-301. tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae2. quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes3. sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum4. prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus5. moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt6. media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei7. tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas8. fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur9. responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis10. dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua11. novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis12. at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos13. vigilate itaque quia nescitis diem neque horam14. sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua15. et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim16. abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque17. similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo18. qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui19. post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis20. et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum21. ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui22. accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum23. ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui24. accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti25. et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est26. respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi27. oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura28. tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta29. omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo30. et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium Latin Bible 405 Public Domain: Vulgate 405